Page 29 - Carmina - Poesie latine
P. 29
Archilochine mihi mandabis, candide, partes,
Maecenas? minus at valeo tractare pudicus:
haud ita dente peto canis, haud ita cornua tollo
taurus. At invenior mendax. Ut laedere possim,
100 quid tamen ira iuvet cornu vel dente petiti?
quid dolor? Ut miseros solari praestat et aegros,
et frenum cupidis, timidis simul addere calcar,
et mores emendando defigere leges!
Quod siquis magis abrotonum, quam ferre cicutam
105 aegrotum se posse negat, non usque negabit,
sanus ut id laudet, quod fastidiverit aeger.
Possim igitur versu cervicem frangere: nolo,
Maecenas; nec, ego si vellem, tu quoque velles.
Num Pax ire domos per tutas audet, et omnis
110 iam sonitus cecidit belli civilis et aestus?
quis scit an ipse tegat nullos cinis aridus ignes?
Scilicet, audebit calidam temptare favillam
vates et rapidam e pruna pius edere flammam!»
«Non sane: quin longa volens oblivia rerum
115 ducere sollicitos levisomno corde Quirites,
Iustitiam canet et leges atque otia dia.
Tum faciet ridere foco splendente Penates
et gaudere domum pueris mensamque patellis».
Haec ita Vergilius: post tamquam numine tactus
120 «En» ait «arva nitent, en undique culmina fumant!
Tu nobis epulas potes instaurare deorum,
tu Pacem, memor antiquae pietatis et auri,
o nimis armorum patiens Saturnia tellus!»
«Nempe novum» sic Flaccus ait «genus ante canebas
125 regnaque Saturni, iam tum cum litora genti
hic secreta piae monstrabat et arva beata.
Sed nova nunc, Publi, sceleris vestigia nostri
apparent, nondum Romanus condidit enses!»
«At condet. Digno poterit quis carmine Ianum
130 multa quiescentem clauso post saecula templo
scribere? quis fratri sociatum iure Quirinum?
Iam quasi per nebulam vagitum quaerere parvum
visus eram, quo mox homines in bella ruentes
proicerent subita victi dulcedine tela.
135 Iamque dies aderit (fuit id quodcumque) Sibyllae,
cum tandem miseras inter gens ferrea caedes
desinet: ut solem, cum se post ignea condit
nubila, consequitur nox astris apta serenis.
Tum vero, nisi eo possum producere vitam,
140 curva, Quinte, lyra tu carmen, Quinte, latinum
ede, canens Fidei reditus et Pacis, et almum
Roma nil Solem visurum pulcrius urbe».
Haec alterna serunt obliti verba poetae
et convivarum penitus mensaeque secundae.
145 Illi autem, vacuo videant velut aere sensim
excludi caeloque novum decurrere sidus,
29