Page 26 - Carmina - Poesie latine
P. 26
"Siccine consuetos placide iuga terre iuvencos
165 pone catenatus crudelius ibit arator?
atque nota frontem nivea signatus inustum
stigmate custodem vitulus mirabitur? Eheu!
num peiora canam stabulis ergastula? Nil est.
Atqui si nequeo vindicta tangere rura,
170 me vinctos pudeat saltem vidisse colonos,
et tantum placeant heredia parva suique
iuris cultores. Quae flores iusta quotannis,
quae fruges educit, habet Dea Libera nomen".
Lassus in ambiguo vix conivere cubili
175 nocte potest: volucresque canunt, surgitque poeta.
Ros cadit et caelum iam subrubet. Ipse tabernam
deserit atque errat noctis mediusque diei,
et secum fruitur divino murmure rerum.
Tum surgunt etiam florentis sidera veris
180 Vergiliae, quae luce suum tremula terrestrem
Vergilium quaerunt, et nactae, luce locuntur:
«Nos ferimus tempus venientes rite serendi
cedentesque frui parto suademus eaedem.
Nos ferimus rastrum, nos falcem linquimus. Audi!
185 Otia nos facimus post actos dia labores.
Hoc caeleste refer, quod si umquam fecerit, ultro
aurea tum fiet nostrique simillima Tellus».
v. 148. Nonne Vergilius Georg. III, v. 4 - haud mollia iussa - lepide respondet Horatio qui Serm. I X, 44 molle atque
facetum, sive epos sive dicendi genus, ipsi tribuerat?
v. 161. (Instrumenti genus) vocale, in quo sunt servi, semivocale, in quo sunt boves, mutum, in quo sunt plaustra. Varr.
R.R. I 17.
v. 170. In Georgicis de servis et de servitute ne mentio quidem est.
26