Page 24 - Carmina - Poesie latine
P. 24

atque alui micis et servo pane refeci.

                                           ALTER

                   Paene unam dixi te suscepisse puellam ...

                                           UPILIO

                   Quid? Pueros turpi mangoni tollimus: agnam
            85     nutrivi propriam. Non illam pascere sacro
                   abstinui: sanctis illi de fontibus haustum
                   permisi bibere et luci decerpere frondem.
                   Quippe meam pastum, pecudes nunc inter heriles,
                   adlatam sero, spem libertatis agebam.
            90     Quam bona quamque adsueta mihi, quae semper eunti
                   haereret gradiens, adsideret usque sedenti!
                   Quod si quid mihi conspectum dempsisset alumnae,
                   «Heus mea LIBERTAS» clamabam tristis «ubinam es?»

                                           ALTER

                   Tu ravus senio: nimium procul illa latebat ...

                                           UPILIO

            95     Quid dicas teneo. Tremulo procul illa vocanti
                   balatu respondebat. Tum deses in umbra
                   festuca canum caput a lictore videbar
                   contingi: nisi ventus erat. Quid? Bima salitur:
                   concipit: est praegnans: geminas parit: hoc mihi Faunus
            100    praestat, ut hac geminos edant in tempore fetus.
                   Caseus interna fit abunde, lana putatur
                   largiter, admitti poscunt de more novellae.
                   Iam grex dependet dumis meus. Ecce pererrat
                   LIBERTAS gaudetque amplo circumdata partu ...

                                           ALTER

            105    Somnia cernebas vigilans, dum pascitur agna ...

                                           UPILIO

                   Somnia ... Venit herus. Numerat pecus. Eia! ut opimum!
                   ut sanum! Tanto in numero quae sit mina, nulla est!
                   Praeterea similes, magis ovum ut discrepet ovo.
                   «Hoc» inquam «mihi fecisti, patrone, tot annis
            110    ante, peculiolum». Frontem corrugat. «At» inquam
                   «hoc ipsum pretium tibi libertatis habeto».
                   Convenit. Adicio: «Pecus est, quam cernis hiantem,
                   effetam, surdam, quae nec valet ire, nisi quis
                   ductitet. Hanc dono pastori linque fideli ...»
            115    Somnia! Bima mihi moritur. Spes omnis adempta est!

                                           ALTER

                                                           24
   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29