Page 20 - Carmina - Poesie latine
P. 20

Hic apiique comae graciles, hic caseus, hic est
                   ruta rigens, et cuncta frequens pistillus obivit.
                   Cur non hoc edimus te nunc auctore moretum?
            155    Nam pro puleio nobis haec ruta futura est.
                   Vilice, nil refert, quo ponas unctius, hac te
                   atque illac circumcursare: iube modo nobis
                   apponi tria de medio pulmenta catino».
                   Praebet iussa viris patinam pia vilica: tollant,
            160    orat: id urbanis merito sordere palatis:
                   ne vero abstineant: famulis satis esse superque.
                   Sic libata viri gustant, et multa iocatur
                   Maecenas rugam ridens vescentis Horati,
                   vilica cum narrat cuidam placuisse tribuli
            165    has epulas, equiti romano calceolos qui
                   conficeret. «Cessasne bonam Venusinus in offam?»
                   Vergilius tacet et dulces reminiscitur Andes.
                        Circumeunt pransi villam, bubileque visunt
                   iam vacuum (vituli resonabat voce relicti)
            170    doliaque in cella magnique voluminis orcas
                   albanique cados gypsato cortice cautos.
                   Hinc per agrum reptant vario sermone terentes
                   tempus. «An in me aliquid maerens offendis, Horati?»
                   infit Maecenas «edisti rapa Quirini,
            175    sive aliud quid idemque». «Immo mirabar ego te,
                   Maecenas, ut quem victu cultuque Quirites
                   molliculum rodant, hic vesci pane secundo,
                   hic et olens modica patina prandere moretum.
                   Me cichorea iuvant, nigris ego pascor olivis.
            180    Sed cum serpyllo tua Testylis allia, Publi,
                   plura quidem nimio, nisi fallor, contudit». «Eia!
                   nil medium est!» Haec inter eos ad tecta vocabat
                   clamor et hinc illinc turbae concursus agrestis.
                        Tirones famulus domitabat forte iuvencos
            185    ad plaustrum traheamque senex. Huic candida pectus
                   barba tegit, cani volitant a fronte capilli,
                   dum stans in longo stimulum temone minatur
                   tauris, et verbis agitat. Praerupta viri vox,
                   taurorum flatu mugituque acrior ipso,
            190    nec sonat humanum: longinquas illa paludes
                   et silvas et bella sonat: sed barbara tauri
                   quid sibi verba velint uni sentire videntur.
                   Iam fertur cursu, iam plaustrum paene togatos
                   opprimit incautos: deus ille in pulvere prodit
            195    ex alio veniens, saevis cum bubus, Olympo
                   nubifero: pontumque oculis imitatur et enses
                   caeruleos. Plaustrum vitant, et vilicus (illis
                   namque aderat subito): «Paulo est cerebrosior, idem
                   longe aliis praestat prensos domitare novellos.
            200    Mos illi patrius. Iunctis ibi rite iuvencis
                   uxores dicuntur emi. Sic Flavus et emit
                   (dixerunt istum conservi nomine Flavum)

                                                           20
   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25