Page 25 - Carmina - Poesie latine
P. 25

Cur ita desperas iacturam passus in agna?

                                           UPILIO

                   Cur? Quia servus eram qui nunc sum cervus, anhelus,
                   debilis. Ut respirarem paulisper apud te
                   deverti. Fugio. Tam frugi, tam probus en hic
            120    hic fecit furtum: memet furatus hero sum.
                   Vae mihi! Nunc ferrum senio confectus et ignem
                   experiar: macrae callebunt verbere costae
                   et longas frontis perrumpent stigmata rugas.
                   En spes illa! Manet post tot tantosque labores
            125    crux: nec liber ero medio nisi in aere pendens,
                   cum iam non aures feriet strepitus corvorum ...
                   Tum vero strepuit foliis humus, et ferit aures
                   vox clamantis. At ille foras se proripit amens.
                   Atque senem praeter videt albis crinibus hirtum
            130    currere Vergilius, cohibentem gutture tussim.
                   Te mediastinus copae, te voce, poeta,
                   quaerebat iussu comitum, cum serus abesses.
                   At cervum sonitu puer et clamore fugacem
                   terruit ignarus. Tu vero dicta revolvens
            135    factaque sublustri repetebas nocte tabernam:
                   "Quid quereris fetam ducens, Meliboee, capellam?
                   Fors reddat casulam viridanti caespite tectam.
                   Quidve doles, quod, Moeri, tuos nunc barbarus haedos
                   cenet in urbe? Canas: nulla est via longa canenti.
            140    En hic est penitus, pastores arcades, aeger,
                   ecce homo tristis ... Homon? Nullum caput hic habet. Est res.
                   Sunt tamen et lacrimae rerum. Si versibus ornem
                   has lacrimas! Decimo finito carmine, si mox
                   undecimum ludam! Non haec luduntur
            145    nec quidquam cecinit, calamo nec lusit agresti
                   iste umquam pastor quidquam. Nimis absona musis,
                   ista, minora quidem, nisi sunt maiora, poeta.
                   Praeterea mihi iussa sequi non mollia molli
                   (Quinte facete, soles hoc tu garrire) necesse est.
            150    Maius opus moveo, iamque e pastore vaganti
                   cultor agri fiam, certis et finibus utar,
                   hac in re similis magnae tibi, Roma, pusillus.
                   Ver est, iam tauros iungo, iam tempus arandi.
                   Quid laudes celebrare tuas, Saturnia tellus,
            155    antiquas moror? O sedes secreta deorum,
                   ultima Iustitiae servans vestigia terris,
                   Italia, a placidis bene nomen nacta iuvencis!"
                   Haec meditabaris tecum, pudibunde poeta,
                   cum rursus venit in mentem fugitivus, et horres.
            160    Ecce genus deinceps agris ferratile totis
                   atque instrumentum reputas vocale gementesque
                   altius exhaustis in sulco bubus homullos,
                   asperius plaustri stridentes comparis axe.
                                                           25
   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30