Page 28 - Carmina - Poesie latine
P. 28
45 increpitent, tu, Quinte, taces nec mu facis» inquit:
«quin prodis nunc ipse loquax quae magna minaris?
estne tibi fervens odio Lucilius? anne
Archilochus? modo cur sequeris, modo temnis utrumque?
si Calvum et Cinnam, si nostros respuis omnes,
50 quid nostro saturam concinnas more togatam?
sin omni tu laude probas opulescere Romam,
quid sic versiculos horres, quibus usque Catullus
ludit amat, queritur dolet, et succenset et odit?»
Interpellanti respondet Horatius: «Eheu!
55 quam vellem Albano lymphas erumpere monte
Castalii fontis sive Aoniae Aganippes
(cede, Vari: iam magna sonat mihi Musa pedestris)
unde prius faciles hauserunt carmina Grai!
Dicere, Maecenas, fatis indicta vetamur.
60 Hoc non ipse pater potuit Lucilius, ut qui
exemplar sibi Aristophanem proponeret artis
argutumque cado non deficiente Cratinum.
Sed fuit hoc laudandus: ut omnis pendeat illinc,
nostra tamen subtemen id inter stamina ducit,
65 nec non in nostro saturam bene condit aceto.
Ergo Italo melius nil, nil prius esse colendum,
quam genus hoc Itali duxi mihi carminis, idque
parvo sic inopique magis convenit eo, quod
me limae labor haud erat offensurus, ut illum.
70 Hac de more tenus saturae Musaque togata:
nunc aliud. Qua re cantores me minus isti
delectent, quaeris? quia fonti suavius ipsi
admoveas sitiens os tu quam cuilibet urnae.
Adde quod hanc (ex aere sit, an tibi facta vel auro;
75 ut Lysippus eam caelarit; nil moror) urnam
non lymphae liquido mulcenti murmure muscum
supponunt, amnis sed mersant gurgite, nomen
cui dederit fons ille lutumque adiecerit error.
Nos iuvat auctorem cuiusvis carminis ipsum
80 noscere, nos ab eo dociles pendere magistro,
non ut mox verbis reddamus verba fideles,
sed, quod et Archilochus primus, quod primus Homerus
expressere sua pro parte, quod incluta Sappho,
id nos ut docti Grais imitemur ab illis,
85 hoc est, naturam tantum verumque... nisi quid
tu mihi nunc, Publi, prope dissentire videris».
«Immo» inquit «vero Siculis decedere nymphis
(tu modo concedas extremum, Arethusa, laborem)
atque Syracosiam labris meditabar avenam
90 mittere: iam sanctos aliquos recludere fontes
mens agitat mihi: iam, nisi me sententia vertet,
egrediar silvis, non ut tamen arva relinquam».
«Sic te» Quintus ait «gaudentem rure deus quis
adiuvet: Ascraeum liceat te discere vate
95 carmen, uti Chium Vario scriptore licebit.
28