Page 31 - Carmina - Poesie latine
P. 31
FANUM VACUNAE
SATURA
Ruri tota novo domino vigilata fere nox.
Namque aures vacuas tandem clamoribus urbis
implebant acri grylli stridore sabelli.
Vix dum conivet: cecinerunt undique galli.
I
GALLICINIUM
5 Hic hic, heri qui vesperi greges quoque
nostros stupebas inscius,
hic non, Horati, te tuis de somniis
ad vaniora trudimus,
nec nuntiamus seduli lucem novam
10 a mane perdendam tibi.
Hic nosmetipsos excitamus invicem,
postquam ter alis plaudimus,
solemque clausis pollicemur feminis
vagumque per sulcos iter.
15 Tu cui domi est far, hordeum, magnum penus,
hic, here, quiesce quamlibet.
Dein septis galli deinceps in chortibus omnes
conticuere: fluunt animi, mens labitur ipsa
se quaerens, obeunt sublustrem somnia somnum.
20 Mox obnitentem Flaccum quoque languidus aufert
somnus. Iam nec ubi est, valet amplius esse, nec idem.
II
REDITUS DOMUM
Est in paterna parvulus domo puer:
frondiferoque iugo sublime Voltur eminet,
et silva raucis ingemit palumbibus,
25 undique myrtus olet rubetque bacis arbutus,
et bandusini fontis obstrepunt aquae:
omnia sed madidis aspectat oculis inquies.
Nam matris ille neutiquam vultum videt,
immemorabiliter imaginem dulcem sequens.
30 Conspecta numquam mater infanti, nec est
obvia nunc reduci nec dicit in somnis, Ave!
Dum vero notos per lucos immemor errat,
praetereunt segnes momento temporis anni,
vanescunt patrii subter caligine montes,
35 audacem nuda tenet illum Roma iuventa.
III
31