Page 35 - Carmina - Poesie latine
P. 35
distinctam maculis dividis aureis,
atque excluderis. O! pulcher et aliger,
signatam madidis scande viam rosis
Exi! Longa via est, est labor improbus,
165 qualis nos humiles terreat alites.
At te gratia, te gloria, te favor
terrae prosequitur, cui bene feceris,
quamvis lucifugae vespere laedere
te tristi soleant carmine noctuae.
170 Pulcher sol, age tu, si quid agis. Nihil,
qui mox te maneat terminus, attinet.
Dilapsis similis, nasceris, occides.
Scimus: tum foliis nos quoque condimur.
Tum nobis abeunt omnia cum die,
175 sed rivus sonitu perpetuo fluit.
Iam nullae sumus: ecce, omnia, suavius
luce ipsa, recreat lusciniae melos.
Sol oritur, sparguntur aves. Sua pabula quaerunt,
hae bacas, hae vermiculos, hae semina, passim.
180 Vescuntur, rixantur, amant, saliunt huc illuc,
extremo pandunt alas: tum quicquid agebant,
aerio faciles plausu cantuque coronant.
At toto Quintus pedetemtim rure vagatur
et primas auras adducto pectore sorbet,
185 et stupet ad ventum tremulas cum murmure frondes
guttasque impressas ingentis imagine solis.
Miratur iam visa novus, tum visa quidem, cum
degeret ipse alius: terra caeloque potitur.
Quicquid miratur, proprium facit ac sibi ponit,
190 dulcibus allectum verbis et carmine vinctum.
IX
RUS
Rus, ave et salve! Mala longa vitae
delet, o tellus, brevis hora. Tutus
negligo iamnunc procul adsonantes
naufragus undas.
195 O tori strati foliis et altae
frondibus textum tremulis lacunar
arboris! Nonne hi redolent magis quam
balsama flores?
Tu mihi tantum precor, alma, vati,
200 te frui, dones: hilarosque soles
35