Page 36 - Carmina - Poesie latine
P. 36

et leves noctes et aquas salubres
                                  affer et umbras.

                           Tu cibi quod sit satis, ipsa dones
                           pingue cum pomis olus: ipsa et ipsas
            205            ex tua creta, quibus haec ferantur
                                  dona, patellas.

                   En rauca ductus patientis voce bubulci
                   sedato pede planitiem petit, exiguas quae
                   exhalat nebulas et humum redolet proscissam.
            210    Cernit ibi fulva succinctum pelle bubulcum
                   innixum buri, vaccis et voce minantem,
                   non stimulo. Vitulis quos gestant, parcit arator.
                   At stivam premit et virgam quatit, hiscit et urget,
                   conspecto domino: sequitur qui lippus aratrum
            215    et vaccas oculis et aratorem meditans et
                   intra se canit. Interior, vel corde sub
                   ipso, tamquam anima leni resonat lyra mota canenti.

                                             X

                                INSTRUMENTUM RUSTICUM

                           Sic te magna beet parens,
                           sic donis cumulet terra memor suis,
            220            ut tu fidus aras, amas,
                           arentemque rigas ct saturas macram.

                           Quin ipse in stabulis, tibi
                           qui possent operam reddere mutuam,
                           fecisti a vitulis boves,
            225            fraternum dociles ferre simul iugum.

                           Quin idem e tilia iugum
                           molli, quod minime colla premat, dolas,
                           ut iam providus ilicem
                           in burim validam vomere flexeras.

            230            Quod polles opibus tuis
                           nec spectas alios indigus, imperas,
                           et sumpto baculo, licet
                           albos pone boves sceptriger ambules.

                   At retrocedens dum iuxta transit aratrum,
            235    vatem cum gemitu vaccae circumspiciunt et
                   humenti nebula calidis e naribus adflant:
                   vomis stridet: ait visu, non ore, bubulcus:
                   "Instrumenta sumus ruris tua: nil nisi vox est
                   inter me camurasque boves et robur aratri".
            240    Vox vero tenuis non est audita poetae.
                   Quo tenuis singultus aquae vocat, ille per ulvas

                                                           36
   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41