Page 38 - Carmina - Poesie latine
P. 38
280 sic ex fonte canorae
vates rite puertiae!
Sic secum puraque manus lavit aridus unda
Bandusiae venisque cavas salientibus ambas
subicit et bibit. Hinc clivoso tramite montem
285 ascendit. Subito quae ducat semita nulla est.
Nulla videt late culti vestigia ruris,
solaque circumstant vatem fruticeta vagantem:
in numerum qui cogitat et tacito canit ore.
XIII
TESQUA
Haec quae scurra tener tesqua vocaverit
290 solis hirta quidem vepribus et rubis,
non tu despicies difficilis nimis,
vates ore tenus pius:
qui iam non modo non his quereris rubos
et vepres salebris surgere, sed magis,
295 quod saevis etiam sentibus exeant
bacae puniceae, stupes.
Haec haec pruna tibi cornaque porrigit
Paupertas proprio comis ab hortulo.
Grata sume manu: vescere: forsitan
300 quamvis acria te iuvent.
Hos vulgus frutices corripiat licet
sentesque illepida voce vocet canis.
Late suavis odor spargitur. Hi canis
sentes progenerant rosam.
305 In lucum sensim crescit nemus: undique fagi
exsurgunt: ilex et quercus multa minatur
densaque germinibus circum viret arbutus imis.
«Hoc erat in votis» inquit: «paulum quoque silvae».
XIV
SILVA
Te conseverunt iacientes semina casu
310 sub rerum primordia venti,
silva vetus, quae cum ventis de tempore lapso
longa diem noctemque susurras.
Tu formas bipedum vidisti forte ferarum
repere subter, et arbuta passim
315 carpere de ramis et humi sibi sumere glandes,
iam pastum venientibus apris.
38