Page 21 - Carmina - Poesie latine
P. 21
emit, deinde sui longe ducis arma secutus
non rediit. Crines, ex quo cinxere coronam,
205 non posuit: cana est, fuit haec coma flava sub hasta:
magnus erat, nihil est. Quis scit quid sera vehat nox?»
At ni nocte volunt urbem perrepere cives,
tempus abire domum. «Valeas, bone vilice». Rursus
raeda viros capit et tacitas hinc semita ducit
210 uda rotas, dein octipedem sonat Appia plausum.
Hic Flaccus: «Menti nebulo mihi Vedius haeret
et toga perverrens sacram sex longior ulnis
illa viam mannisque illis haec Appia trita».
Cui nil respondens Maccenas incipit: «Olim
215 Caesaris audivi legatum dicere Cattos
sic solitos barbam et rutilos summittere crines,
cum victi pugna cessissent, nec nisi caeso
hoste, genis et fronte pilos deradere votos.
Haec quorsum spectant? Esto, inquam, terminus, ad quem
220 sistat paciferas iam victrix Roma cohortes».
Cui Flaccus: «Sed nil cuiquam satis esse videmus:
non urbi, pater, imperium, non civibus aurum».
«Scilicet et» tum Vergilius balbutit «ad urbem
adveniet lentis olim Germania plaustris.
225 Quid tunc (in magnam nam silvam creverit arbos)
Vedius? En telo defendat Vedius urbem!
Heu! tunc devotos tondebis, Flave, capillos ...»
«At di» Maecenas haec verba intercipit «istud
avertant omen! Sed tu ne desine morem
230 et pacem suadere, Maro: tu carpe facetus
cives esse modum dictans in rebus, Horati!»
Hinc velox vultu defixos raeda vehebat,
et propius tacitis accedis, Roma, poetis.
Tum sculpti pueri faculas praetendere
235 marmoreoque sequi vivos maerore puellae.
Ecce «Quid hoc intus dicam saevire veneni?»
Flaccus ait «quaenam fuit huic incocta moreto
vipera? Canidiam reor has trattasse dapes. O
ilia messorum, Publi, praedura tuorum!
240 At scelus ipsa tuum, Maecenas, poena sequetur:
hac tua nocte, precor, depellat suavia dextra
usque et in extrema sponda cubet usque puella!»
v. 9 Hor. S. II 6, 42 sqq.
v. 26 sqq. Vedium Pollionem, cuius luxus notatur a Tacito Ann. I, 10 et a Cassio Dione LIV, 23, eundem esse arbitror
ac Vediuni nebulonem de quo narrat Cicero ad Att. VI I, 25, et Vedium Rufum in quem Hor. Epod. IV.
v. 36 sq. Cic. Verr. V 11: reticulumque ad nares sibi admovebat, tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae.
v. 45 sq. Cic. ad Att. VI I, 25: erat praeterea cynocephalus in essedo.
v. 50. id. ib.: nec deerant onagri. Cfr. Petronius [38]: nam mulam quidem nullam habet, quae non ex onagro nata sit.
v. 85 sqq. Varr. R.R. II 3: nunc intra murum fere patres familiae conrepserunt etc.
v. 146. Sen. Ep. CXIV Maecenas ... crepacem molam.
v. 200 sq. Tac. Germ. 18, 31 et al.
21