Page 180 - Carmina - Poesie latine
P. 180

At setae sensus attingunt stirpibus ipsos:
                   haec stringit nares, haec quasdam vellicat aures.
                   Sic iter aurito baculo praetemptat in umbris
                   et prudens hastas vibrat formica sagaces,
            50     scilicet, adloquitur cives et praevidet hostes.
                   Has artis formica manus est nacta ministras
                   et quibus appulsus minimos secura caveret:
                   his commissa volat munito tessera vallo,
                   quam quae non norit, nequiquam sera revertens,
            55     sive seges tenuit seu nox errore fefellit,
                   orabit vigiles: dubiam custodia signi
                   excludet gelidisque sinet tabere pruinis.
                   Sed non formicis ideo domus omnibus una:
                   sunt quibus interdum quercus placuere cavatae
            60     et putris caries ligni stirpesque sepultae.
                   Vidi equidem pictos fragili sub cortice libros,
                   exiguis sculptum caelis opus. Adspice rerum
                   somnia: sunt florum rictus linguaeque trisulcae,
                   est pueri species molli pubentis acantho.
            65     Nimirum malis opifex instructus et unco
                   forcipe comprendit quidvis et mordicus aufert;
                   ancipiti introrsus malae sinuantur acutae
                   cuspide et obliquis serratae dentibus horrent;
                   ut nec scalpellis egeat, nec subula desit,
            70     nec quae multa faber resona suspendit in umbra:
                   non limae livor, non ravo serrula cantu,
                   non terebra exsugens tereti vertigine lignum.
                   At sua portat inops ipsam formica tabernam
                   ferramenta domo exsiliens brevis: adligat, inquam,
            75     sarcinulas bene mane, silenti conligit umbra.
                   Non aliter fabri parvas redeuntis ad aedes
                   arma sonant umeris, cum clara sordidus aula
                   descendens tunicaeque sinus et ponderat aera:
                   quo casulam propius fertur tacitumque caminum
            80     et pueros, operam sentit licuisse minoris.
                   Iam lapides alias et saxa virentia musco
                   delectant et tuta quies et frigus opacum.
                   Nonne vides, aestas ubi fervet, ut atra sub omni
                   turma latet saxo? quod si quis forte removit,
            85     undique bestiolas vidit trepidare bicornes
                   aut dulces morsu catulos aut ova gerentes.
                   Sunt quibus (ast alio liceat sub sole videre)
                   aedes texuntur solidoque alvearia tecto
                   magnaque ab arboribus pendent cunabula magnis
            90     nec pluviae tenui, tenui nec pervia soli:
                   sistit et umbroso iacet hoc sub fornice pastor.
                   Est etiam tribus immanis quae plurima terram
                   aggerit in tuguri formam: magalia credit
                   advena: iam longas putat exaudire querellas
            95     canticaque Aethiopum surdumque sonantia circum
                   tympana: vae misero, propius si veneris, hospes!

                                                           180
   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185