Page 14 - Carmina - Poesie latine
P. 14
induis trepidae tuum
lumen, atque silentiis
255 rosidis madidam tuis
huc Spem, Luna, remittis:
facta quae leve Somnium
clausas ingreditur domos,
exilisque, ope qua solet,
260 dormientibus adstat.
Haec tu, Calve, supervolitans levis aequora cerae:
XI
NESTOR
Eamus! Ecquis ancorale solvere
moratur? ecquis alba vela pandere?
Eamus atque iam petamus insulas
265 ubi est Achillis umbra praepetis pedes.
Humi haeret hasta, currus adstat, hordeo
equi fruuntur, arbori ipse se applicat;
sub arbore umbra Nestoris sedet senis.
«Fuisse pauper» Aeaci nepos ait
270 «colonus atque pauperis, senex, quoque
bubulcus ipse, sed diutius quidem
fuisse mallet hic! Quid interest enim,
age, omnibus vel imperare mortuis?»
«Deosne» Nestor inquit «inmemor tui
275 lacessis usque, praeter une ceteros
beate? Namque quicquid istud est, quod es,
adhuc iuventa prima suppetit tibi
equosque iungis excitasque pulverem.
Ego ille iure, qui prius Gerenius
280 eques vocabar omnibus, querar magis
senex perennis usquequaque desidens».
Haec haerens uno versu tu quoque, Catulle:
XII
REDITUS
Eamus: esse nuntium ferunt matri
non belle. Eamus: heu piae malest matri
285 periculose cara mater aegrotat,
exstinguitur. Citata me rapit raeda.
Est foedus aer, stridulo natant imbri
viae. Domum nanciscor. Adferunt: «Actum est.
Iam nec potest videre nec potest fari;
290 matrisque membra solvit ultimum frigus».
Accedo. At oculum mater adlevat: fatur:
«Quin facitis ignem? pupulus meus friget».
14