Page 11 - Carmina - Poesie latine
P. 11
«Te clausum gleba Pariorum marmoris una
in lapicidinis delituisse ferunt
130 Aevi qui cursum, qui longa silentia labi
audieris longis pervigil auriculis;
cum vero cunei diviso marmore glebam
solverunt, exstas protinus e lapide:
dic age, quae tantum diducat labra voluptas
135 et quo sis nobis nomine rite deus».
«Nullus eram latuique diu Silenus, et idem
hic Genius bruti marmoris usque fui.
Nil circum nisi marmor erat, pars marmoris ipse:
sic magno mixta est parvola gutta mari.
140 Hic Amor uda tuens, hic mecum nuda latebat
emergens pelago Praxitelia Venus,
hic Bacchus mecum florens, hic Maenades; euhoe!
nocturnoque lapis murmure plenus erat».
Hic ubi facundi calices hausere Falerni,
145 alterni dicunt discordi carmine Noctem.
V
NOCTIS PARTES PRIORES
Abibat in crepusculum dies nimis morata.
Inops, amore perditus, domo remotus, «Inger,
vini ministeri» inquit «scyphos meracioris».
Ut lychnus igne floruit, iam prima fax bibentis
150 rugis videt senilibus frontem solutiorem.
Cubare tempus ut fuit, caput mihi bibenti,
quae me, puella, fugeras, exoscularis absens.
Ut tempus omne defuit, me visus est bibente
adesse tinnulum mihi qui commodaret aurum;
155 mediaque nocte principes et plebs domum bibentem
magnis vocare plausibus me; rex et audiebam.
VI
NOCTIS PARTES ALTERAE
Ut galli cecinere, illud Ave et perpetuo vale
invitus recolo, quod neque, lux, audieram libens.
Quare, sic ut erant cuncta gravi pressa silentio,
160 omnes adfuerunt iam positae sollicitudines.
Subversos calices deseruit lychnus et in nigris
me solum tenebris et memorem destituit mei.
Dilucescit: abest et genetrix et pater et domus,
telluremque aliam sol alius detegit exsuli.
165 Tum tardo sulcant ambo mucrone tabellas.
Te, Circe, Calvos canit et te, Anticle, Catullus.
VII
11