Page 10 - Carmina - Poesie latine
P. 10
II
ALAUDAE
Tintinant aures mihi nuntiantes
non ita absenti bona verba dici,
mens nec ipsa iam meliora de me
sentit et adfert.
95 Quin et ex alto videor mihi corde
omen exaudire malum, velut si
tu gemas, orto Cane, parra, nulli
conspicienda.
Sentio: sed quid faciam? Voluptas
100 altior sensus animumque tangit
et beat, monstrent licet haec et illa et
omnia letum.
Inminent campis nebulae malignis,
alites ipsis nebulis rapaces:
105 garriunt vero super has et illas
semper alaudae.
Hinc voluit propriis Calvom meminisse Priapi
versiculis, elegis Sileni Musa Catullum.
III
PRIAPUS
Sola deliciis suis destituta puella
110 quaedam reptat in hortulo, subrubent ubi mala,
iamque humi cucumis viret, iam cucurbita pallet.
Tristis adloquitur senem mox puella Priapum:
«Cur, quaeso, iuvenis iubet me valere, Priape,
cuius in tenero fides tanta amore reperta est?
115 cui nemo facinus volens exprobraverit, unum
praeter hoc miserae mihi, nolit ipse quod unus?
Qui tamen sequitur malam stultus omnivolamque
feminam, et magis et magis tanto deperit illam
quanto digna minus minusque et videtur et ipsa est».
120 Cui Priapus: «In hortulo falce qui tibi tutus
est mea, aspice ut mala dulcia pendent,
aspice ut tibi et inminent sorba livida eidem.
Quae si sponte cadunt, legis sorba, mala relinquis.
Namque dulcem ab eo trahunt ipso sorba
125 unde amarities venit multa marcida malis.
Haec contusa, puto, levi quamvis volnere sordent,
haec sunt in pretio magis quo sunt putidiora».
IV
SILENUS
10