Page 8 - Carmina - Poesie latine
P. 8
CATULLOCALVOS
SATURA
Iohanni comiti Codronchio Argelio
senatori sacra
Ibat per Veteres tunicatus forte Tabernas
quidam annis iuvenis nec voltu serior idem,
bellus et urbanus, nihil indefessus agendo.
Si toga dest umeris, digito non, thunice, laevae,
5 anule, non destis levibus, sicyonia, talis.
Praeterea flavos, procero corpore, sic ut
trans ripas fortasse Padi crevisse putares.
Cetera nil optet puero nutricula, quod non
huic uno tribuat, formam, rem, denique mentem,
10 aspectu quivis, nisi quid color arguit albus
atque inducta genis oculorum longior umbra.
Venerat ad nonam pedetemtim a Castore pilam,
qua crotalis sonat et mima saltante taberna:
exadversus adest statura parvolus alter,
15 mundus et acer et is qui vano plurima gestu
secum ageret, digitis conclusis rite duobus,
saepius extendens infesto pollice dextram.
Perstrictus taciti strepitu certaminis auris
cauponam pernix evaserat, ecce «Quid?» audit
20 «quo videor, Licini, tibi casu struma Vatini?
nam minitabundus praeter nos ire parabas.
Effluxitne animo quod heri convenit? Adesdum!»
«O Valeri, mi feste dies» respondit, «at adsum.
Nescioquid mecum gradiens meditabar et ultra
25 quam vellem mentis nos impetus ipse ferebat.
Quid tu, belle? satin recte? Sed pallor amantem
arguit. Heu vereor ne exerceat illa βοῶπις
Alciden Iuno te alium. Cave. Consulis uxor
est, si non eadem Iovis est uxorque sororque!»
30 « Nugaris, Licini: nihil hoc» ait «adtinet ad nos.
Amentis, nec amantis erat». «Cur? scire laboro.
Dic nobis» inquit «sodes, ἵνα εἴδομεν ἄμφω».
«Nosti: non vir me consul, non Iuppiter ipse
deterreret, ut iste bonus deterret adulter,
35 qui colit, urguet, amat, qui rursus respuit, odit,
istud qui nomen de more βοώπιδι fecit».
«Num Cicero?» «Cicero». «Qui? quaeso. Nonne patronus
optimus...?» «Em! fateor talem mihi, stante corona,
visum, cum graviter sit sanctum dixit apud vos
40 hoc igitur nomen (meministin, Calve?) poetae.
Nunc aliud longe est». «Quine ipsos saepe poetas
eludit...» «Sine nos eludat, iure vocet nos
cantores, dum ne mox ipse poemata tangat!»
«Dum ne, inquam, desiderio se venditet ultro,
8