Page 13 - Carmina - Poesie latine
P. 13
210 Hesperus adridet Calvo, sed Luna Catullo.
IX
HESPERUS
Ne, puer, maledixeris
linquens Lucifero domum
cum patris grege, cum pedo,
quod tu, Lucifer ut iubet,
215 peram sumis abisque;
unus et peragras agros
tu quidem, unus et emicat
caelo Lucifer, atque alau-
dae superne canunt, sonant
220 tintinnabula terris.
Perge, ne maledic, puer,
namque vespere te domum
sidus et referet. Domi
ligna sunt, puer, in foco,
225 mater est, bona puls est.
Unus et peragras humi
tu quidem, unus et emicat
sublime Hesperus: abstulit
Lucifer, referet novo
230 nomine Hesperus idem.
Nupta, tu quoque ne nimis
criminare, quod Hesperus
tardus haereat (hoc quidem
tu tecum, bona sed palam
235 carpis advenientem):
uxor in thalamo viri
mane cras eadem nimis
criminabere, quod nimis
Lucifer properet, novo
240 nomine Hesperus idem.
X
LUNA
Luna, quae vaga vertici
montis et tacitis casis
inmines et anhelitu
lucidos legis amnis,
245 te canam miseris piam,
Luna, nam simul occidit
Sol et aurea cum die
Spes hinc avolat omnis;
non eam sinis exsulem
250 tunc abire, sed excipis
candido trepidam sinu
vestis, Luna, vietae;
13