Page 9 - Carmina - Poesie latine
P. 9
45 false, tuo! Sed macte, puer, virtute: nihildum
profecit, nihil, adiuro, post proficiet, si
vera Terentia, quod dicunt, praesensit». «Ain tu?»
«Sic». «Me, ocelle, beas». «Et ab hoc metuo Pulchello,
Patri quem dicunt Patriae ne forte mali quid
50 apportetur. At hora abiit iam tota. Tabernam
cur cessas intrare pudens?» «I prae, sequar». «Euge!»
Ut consederunt, melioris copa lagenam
iussa notae tulit et cyathos. Potatur. Utrumque
movit deinde pedum et manuum crotalistria plausu:
55 te magis heu, Valeri. Nam dum fiagrantibus illi
imminet hic oculis et toto pectore, lapsae
forte pugillares ita defluxere tabellae
in mensam. Quibus obrepsisti, Calve, sinistra.
Arripit et subito legit et pronuntiat Ille
60 mi par esse deo ... «Iam Calvom iure vocem te,
Marrucine Asini?» conclamat «redde» Catullus
«redde pugillares». «Ad calcem dum veniam, sis».
«O sectumque mala mihi sutumque alite buxum!
Moecha mihi pridem quod ridens involat, et nunc ...»
65 «Nunc minime tibi moechus ego; magis, inprobe, moecho.
Qualis enim est, cyathis totidem quae pulchra bibatur
Lesbia, quot bibitur Celeris, si collibet, uxor?
Heu vere statuo nimium gestire Catullum!»
«Ten sanum, iucunde, rear?» «Si scribere versus
70 insani est, dicas ambo insanire licebit».
Arreptoque stilo coepit perarare tabellas.
It stilus et tenui proscindit vomere ceram:
nusquam haeret nec cunctatur nec vertitur umquam.
I
EIDOLON HELENAE
Otium, Valeri, tibi molestum est.
75 Somnias vigil atque vana captas
nubila, aera solitudinemque,
seu quid vanius est inaniusque.
Namque femina non id est, quod ipsa est,
sed quod esse cupis, quod esse reris
80 tute eam; tibi non amatur ipsa,
sed tuae mera mentis umbra quaedam.
Idaeaque Helenen trahis biremi,
concupiscis, haves, amas, potiris,
pugnasque et cruciaris interisque:
85 tu quidem excruciabere et peribis:
in Pharo latet insula puella,
quam verax habitat senex marinus.
Tum, Valeri, certas aequatam currere ceram.
It manus et metam velox evitat et addit
90 in spatia: inversa buxum conscribitur hasta.
9