Page 223 - Carmina - Poesie latine
P. 223
Cum multi secter vestigia carminis, error
695 ipse sat et campus, ni data praeda, iuvat.
XXXII. - AD DIVINUM PUERUM
Sic pueros, o sancte puer, da casta docere
carmina, dilecta matre favente, mihi.
XXXIII. - MARIAE SORORI IOHANNES
Me malus ille meo dixit gaudere dolore:
tu scis ut doleant gaudia nostra, soror.
XXXIV. - AD LEONEM XIII PONTIFICEM MAXIMUM
700 Villulae, si qua, Pater, otiaris,
nobili pinum memor imminentem
et nigris vises hederis amicta
saxa Vacunae.
Audies illum placido loquentem
705 ore quem fecit citharae Sabellum
musa. Tu parce hunc, Pater, adrogantem
carpere vatem:
ipse enim noctu modo visus, ipse,
Flaccus in somnis mihi vellit aurem
710 et «Modis» inquit «tenuare parvis
desine magna».
XXXV. - AD I. B. GEORGINIUM
Quae pueri, ranis circum resonantibus, olim
audierunt, audi tu quoque, care senex.
Est puer in nobis... qui nulli visus et idem
715 cuncta videns tibi inest, audiat ista puer.
a. d. XIII Kal. Quintiles 1902.
XXXVI. - AD EUNDEM
Vates atque idem cultor venerande rosarum,
qua potes arte, rubus fac ferat iste rosam.
223